monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 15 > Psalmi, 19 > bkeCod.16.99r > 2 > sectio 9 > Iosue, 4 > Psalmi, 109 > 40 > 12 > LIBER QUINTUS. > 108 > 35
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXIV <<<     >>> XXXVI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXXV

1 ( Vers. 6.) Et venit Iacob in Luzam in terram Chanaan, quae est Bethel. Ecce manifestissime comprobatur, Bethel non [Duo Reginae mss. Ulammaulam. Vide quae et nos supra annotamus.] Ulammaus, ut supra dictum est, sed Luzam, id est, amygdalon ante vocitatam.
2 (Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, [Unus Reginae mss. sepulta est superius Bethel; alter sublus Bethel.] et sepulta est iuxta Bethel. Si mortua est nutrix Rebeccae nomine Debbora, ut Septuaginta quoque hic Interpretes transtulerunt, et ipsum verbum est Hebraicum MENECETH: scire non possumus, quare ibi [Hac scilicet una de causa quod ibi, sive cap. XXIV, v. 59, , pro , unius litterulae transpositione, legerint. Illa autem vox substantias, sive bona interpretatur: haec vero nutricem sonat.] substantiam posuerunt, hic nutricem.
3 (Vers. 10.) Et dixit ei Deus, iam non vocabitur nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum: et vocavit nomen eius Israel. Dudum nequaquam ei ab Angelo nomen imponitur, sed quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur ibi futurum promittitur, hic docetur expletum.
4 (Vers. 16.) Et factum est dum appropinquaret Chabratha in terra Chanaan, ut veniret Ephratha, peperit Rachel Verbum Hebraicum CHABRATHA, in consequentibus, ubi Iacob loquitur ad [Duo mss. ad Ioseph dicens: Ego autem, etc.] Ioseph: Ego autem cum venirem de Mesopotamia Syriae, mortua est mater tua Rachel in terra Chanaan, in via Hippodromi, ut venirem Ephrata [Gen. XLVIII]: nescio quid volentes, [Non tamen Hippodromum tantum, sed cum addito Chabratha LXX transtulerunt: immo κατὰ τὸν ἱππόδρομον Καβραθὰ τῆς γῆς, quae respondent Hebraeis, . Utique subsequens Ephratha absolute reddunt Hippodromum; videlicet ἐν τῇ ὁδῷ τοῦ ἱπποδρόμου, pro in via Ephratha. Igitur si quemadmodum ab ipsis LXX scriptum est, hodierna Graeca exemplaria retinent, ipsum nomen Chabratha servaverunt. Verum non ita apud eos legisse olim videtur Hieron. atque ego quidem puto illud Χαβραθὰ intrusum postea ex marginali nota. Et vero si amoveas, quam urget S. Doctor difficultatem, statim intelliges; facile etiam, ut sentio, explices. Puta pro Ephratha lectum a LXX hoc altero loco Chabratha, id est , pro , quae nomina et facile permisceri oculis fallentibus possunt, et verosimilius videri quoque potuit, alterum substitui debere pro altero, ut in eadem Chabrathae, in qua obierat, via Rachel sepulta putaretur. Neque aliter Hippodromum rursus interpretari potuissent: quae etymologia, utcumque extundatur e Chabratha, minime vero Ephrathae conveniat. Proprie stadium notat, hocque uno abludit ab Hippodromi significatione, quod in illo imaginarium fuisse dicitur equitum certamen, et concursus, in hoc citra pugnae simulacrum de equorum pernicitate certaretur. Hinc quemadmodum et apud Latinos stadium, pro certa quadam itineris mensura in universum usurpatur, ita et nonnulli e Rabbinis componi eam vocem docent ex caph, et quod est prandium, ut tantum itineris notet, quantum ab initio diei ad prandium usque conficitur.] Hippodromum Septuaginta Interpretes transtulerunt: et statim ibi, ubi in Hebraeo dicitur: Et sepelierunt eam in via Ephrata, haec est Bethleem [Gen. XXXV, 19], rursum Septuaginta pro Ephrata posuerunt Hippodromum: cum utique si CHABRATHA Hippodromus est, Ephrata Hippodromus esse non possit. Aquila autem hoc ita transtulit: Et factum est καθ᾽ ὁδον τῆς γῆς, id est, in itinere terrae, introiens in Ephrata. Sed melius est si transferatur, [Ut hanc interpretationem, quae ab hodierno Hebraico archetypo distat immane quantum, S. Doctor praeferret, non hic modo, sed in sua etiam Latina versione ex Hebraica Veritate, in qua bis verno tempore, semel electo terrae tempore, quod idem est, vertit: nulla potior succurrit ratio, quam si existimem lectum ab illo in suo exemplari , hed chephrath, pro , hod chebrath, quae voces soni pene unius sunt, et litterarum quae inter se facillime commutantur in pronuntiando: in , et in . Est autem tempus, et , pro vere sive electo terrae tempore utcumque liceat accipere.] in electo terrae tempore cum introiret Ephratha. Porro vernum tempus significat, cum in florem cuncta rumpuntur, et anni tempus electum est: vel cum transeuntes per viam carpunt, et eligunt e vicinis agris quodcumque ad manus venerit, diversis floribus invitati. Ephrata vero et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Siquidem in frugiferam et in domum panis vertitur: propter eum panem, qui de coelo descendisse se dicit [Ioan. VI].
5 (Vers. 18.) [Vetustior Reginae ms. Et factum est cum dimitteret animam, siquidem, etc.] Et factum est cum dimitteret eam anima, siquidem moriebatur: vocavit nomen eius, Filius doloris mei: pater vero eius vocavit nomen eius Beniamin. In Hebraeo similitudo nominis resonat; filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur BENONI. Filius vero dextrae, hoc est, virtutis, quod Iacob mutavit, appellatur BENIAMIM. Unde [Atque haec tamen interpretatio confirmari videtur Gen. XLIV, 20, ubi Beniamin vocatur filius senectutum. Et Iamin pro Iamim accipitur dialectico Syriaca, qua Iacobus modo e Syria adveniens bene uti poterat. Adde quod illi iam centenario genitus erat.] errant qui putant BENIAMIM filium dierum interpretari. Cum enim dextera appelletur IAMIN, et finiatur in n litteram: dies quidem appellantur et ipsi IAMIM, sed in m litteram terminantur.
6 (Vers. 21.) Et profectus est Israel: et extendit tabernaculum suum trans turrim Ader. Hunc locum Hebraei esse volunt, ubi postea templum aedificatum est: et turrim Ader, turrim gregis significare, hoc est, congregationis et coetus: quod et Michaeas Propheta testatur, dicens: Et tu turris gregis nebulosa, filia Sion [Mich. IV, 8], et caetera: illoque tempore Iacob trans locum, ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed si sequamur ordinem viae, pastorum iuxta Bethleem locus est, ubi vel Angelorum rex in ortu Domini cecinit: vel Iacob pecora sua pavit, loco nomen imponens: vel quod verius est, quodam vaticinio futurum iam tunc mysterium monstrabatur,
7 (Vers. 7.) Et venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, [Duo mss. Haec est Hebron hic atque infra. Porro verterant LXX εἰς πόλιν τοῦ πεδίου, in civitatem campi. Vide librum Locorum ad voces Arboc, et Chebron.] haec est Chebron. PRO ARBEE in Septuaginta campum habet: cum Chebron in monte sita sit. Eadem autem civitas dicitur et MAMBRE, ab amico Abrahae ita antiquitus appellata.
Hieronymus HOME

bsb4610.145

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik